Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 152

Precedente Successiva

De Sensu Rerum
Liber Quartus.

Qui est de Magia.
Caput I.

De Magia in communi, eiusque divisione.
~ Magi nuncupati sunt antiqui sapientes Orientales
praesertim Persae: Qui res latentes Dei investigarunt et
naturae, Illius Artis, ac deinde mirifica operabantur,
usibus humanis ipsas applicando, teste S. Augustino .
Hodierno autem tempore adeo deiectum exosumque
hoc nomen est, quod superstitiosis modo daemonumque amicis tribuitur.
Imperiti namque ac sordidi homines taedio investigationis
rerum affecti, a Daemonibus brevi negotio petierunt ea, quae praestare
nequeunt; sed posse se fingunt. Sic Astrologia obtusorum et nebulonum
ingenio exposita, atque tractata, in abominationem incidit.
Quin et prophetae nunc temporis barbantes et stolidi et saepe impij ab
imperito ac prave educato seculo nostro appellantur. Conatus est bis
nihilominus studiosissimus Porta hanc scientiam revocare. Sed historice
tantum, nullas praeclaras primasque reddendo dictorum suorum
causas. Non enim ad sensum rerum ac primalitates ascendit, sed ad
qualitates elementares et vulgarem Astrologiam et sympathias occultas
et signaturas omnia refert. Ex tribus
scientiis, teste Plinio , Magia conflabatur, Religione, Medicina, et
Astrologia; prima prodest expurgando animo, ut fiat aptus cognitionibus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche